Talált 211 Eredmények: Annis

  • viginti quinque annorum erat Jojachim cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Zebida filia Phadaja de Ruma (Liber II Regum 23, 36)

  • in diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Jojachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum (Liber II Regum 24, 1)

  • vicesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus erat Amithal filia Hieremiæ de Lobna (Liber II Regum 24, 18)

  • sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 3, 4)

  • aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israël nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me (Liber I Paralipomenon 21, 12)

  • numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum (Liber I Paralipomenon 23, 3)

  • hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra (Liber I Paralipomenon 23, 24)

  • juxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra (Liber I Paralipomenon 23, 27)

  • noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli (Liber I Paralipomenon 27, 23)

  • et dies quibus regnavit super Israël fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus (Liber I Paralipomenon 29, 27)

  • expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam (Liber II Paralipomenon 8, 1)

  • siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos (Liber II Paralipomenon 9, 21)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina