Talált 167 Eredmények: Babylonis

  • gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu ejus (Liber Ieremiae 27, 8)

  • vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos qui dicunt vobis non servietis regi Babylonis (Liber Ieremiae 27, 9)

  • porro gens quæ subiecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et colet eam et habitabit in ea (Liber Ieremiae 27, 11)

  • et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc dicens subicite colla vestra sub jugo regis Babylonis et servite ei et populo ejus et vivetis (Liber Ieremiae 27, 12)

  • quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis (Liber Ieremiae 27, 13)

  • nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis (Liber Ieremiae 27, 14)

  • nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare datur hæc civitas in solitudinem (Liber Ieremiae 27, 17)

  • quæ non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jechoniam filium Joachim regem Juda de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Juda et Hierusalem (Liber Ieremiae 27, 20)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël contrivi jugum regis Babylonis (Liber Ieremiae 28, 2)

  • adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem (Liber Ieremiae 28, 3)

  • et Jechoniam filium Joachim regem Juda et omnem transmigrationem Judæ qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim jugum regis Babylonis (Liber Ieremiae 28, 4)

  • et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens hæc dicit Dominus sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium (Liber Ieremiae 28, 11)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina