Talált 1154 Eredmények: David and Saul

  • in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ et faciet judicium et justitiam in terra (Liber Ieremiae 33, 15)

  • quia hæc dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël (Liber Ieremiae 33, 17)

  • et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus et Levitæ et sacerdotes ministri mei (Liber Ieremiae 33, 21)

  • sicuti numerari non possunt stellæ cæli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos (Liber Ieremiae 33, 22)

  • equidem et semen Jacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine ejus principes seminis Abraham et Isaac et Jacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis (Liber Ieremiae 33, 26)

  • propterea hæc dicit Dominus contra Joachim regem Juda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver ejus proicietur ad æstum per diem et ad gelu per noctem (Liber Ieremiae 36, 30)

  • et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem (Prophetia Ezechielis 34, 23)

  • ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 34, 24)

  • et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum in judiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea (Prophetia Ezechielis 37, 24)

  • et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum (Prophetia Ezechielis 37, 25)

  • et post hæc revertentur filii Israël et quærent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus in novissimo dierum (Prophetia Osee 3, 5)

  • qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici (Prophetia Amos 6, 5)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina