Talált 79 Eredmények: Dedisti

  • et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus sicut et hodie (Liber I Regum 3, 6)

  • exaudi in cælo et dimitte peccatum populi tui Israël et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum (Liber I Regum 8, 34)

  • exaudi eos in cælo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israël et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem (Liber I Regum 8, 36)

  • ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris (Liber I Regum 8, 40)

  • et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terræ suæ quam dedisti patribus eorum et civitatis quam elegisti et templi quod ædificavi nomini tuo (Liber I Regum 8, 48)

  • et ait hæcine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc (Liber I Regum 9, 13)

  • tu exaudi de cælo et propitiare peccato populi tui Israël et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum (Liber II Paralipomenon 6, 25)

  • exaudi de cælo Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da pluviam terræ quam dedisti populo tuo ad possidendum (Liber II Paralipomenon 6, 27)

  • ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris (Liber II Paralipomenon 6, 31)

  • et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suæ ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terræ suæ quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 38)

  • nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum (Liber II Paralipomenon 20, 7)

  • at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens omnia quæ dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur (Liber II Paralipomenon 34, 16)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina