Talált 47 Eredmények: Dicitis
vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit (Evangelium secundum Matthaeum 15, 5)
at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim cælum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 2)
dicit illis vos autem quem me esse dicitis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 15)
væ vobis duces cæci qui dicitis quicumque juraverit per templum nihil est qui autem juraverit in aurum templi debet (Evangelium secundum Matthaeum 23, 16)
et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 30)
vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit (Evangelium secundum Marcum 7, 11)
tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus (Evangelium secundum Marcum 8, 29)
ille autem cœpit anathematizare et jurare quia nescio hominem istum quem dicitis (Evangelium secundum Marcum 14, 71)
venit enim Johannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis dæmonium habet (Evangelium secundum Lucam 7, 33)
venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum (Evangelium secundum Lucam 7, 34)
dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 20)
si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me dæmonia (Evangelium secundum Lucam 11, 18)