Talált 710 Eredmények: Domine dominorum agnus

  • dicit ei tertio Simon Johannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas (Evangelium secundum Ioannem 21, 17)

  • conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus ejus et dixit Domine quis est qui tradit te (Evangelium secundum Ioannem 21, 20)

  • hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Jesu Domine hic autem quid (Evangelium secundum Ioannem 21, 21)

  • igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israël (Actus Apostolorum 1, 6)

  • et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum (Actus Apostolorum 1, 24)

  • qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt (Actus Apostolorum 4, 24)

  • et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum (Actus Apostolorum 4, 29)

  • et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Jesu suscipe spiritum meum (Actus Apostolorum 7, 58)

  • positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci ejus (Actus Apostolorum 7, 59)

  • locus autem scripturæ quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum (Actus Apostolorum 8, 32)

  • qui dixit quis es Domine et ille ego sum Jesus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 9, 5)

  • erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine (Actus Apostolorum 9, 10)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina