Talált 688 Eredmények: Domine

  • et factum est cum consummasset comedere herbam terræ et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Jacob quia parvulus est (Prophetia Amos 7, 2)

  • et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Jacob quia parvulus est (Prophetia Amos 7, 5)

  • et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quæsumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti (Prophetia Ionae 1, 14)

  • ad extrema montium descendi terræ vectes concluserunt me in æternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus (Prophetia Ionae 2, 7)

  • et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multæ miserationis et ignoscens super malitia (Prophetia Ionae 4, 2)

  • et nunc Domine tolle quæso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita (Prophetia Ionae 4, 3)

  • usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis (Prophetia Habacuc 1, 2)

  • numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in judicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum (Prophetia Habacuc 1, 12)

  • Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiæ recordaberis (Prophetia Habacuc 3, 2)

  • numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigæ tuæ salvatio (Prophetia Habacuc 3, 8)

  • et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint hæc (Prophetia Zachariae 1, 9)

  • et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Juda quibus iratus es iste septuagesimus annus est (Prophetia Zachariae 1, 12)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina