Talált 77 Eredmények: Efrom agro
filias tuas quæ sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te clypeum (Prophetia Ezechielis 26, 8)
hæc dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in præsidiis et in speluncis sunt peste morientur (Prophetia Ezechielis 33, 27)
et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides ejus et fundamenta ejus revelabo (Prophetia Michaeae 1, 6)
petite a Domino pluviam in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in agro (Prophetia Zachariae 10, 1)
et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terræ vestræ nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 11)
aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum cælorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo (Evangelium secundum Matthaeum 13, 24)
accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania (Evangelium secundum Matthaeum 13, 27)
aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum cælorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo (Evangelium secundum Matthaeum 13, 31)
simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et præ gaudio illius vadit et vendit universa quæ habet et emit agrum illum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)
et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam (Evangelium secundum Matthaeum 24, 18)
tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur (Evangelium secundum Matthaeum 24, 40)
et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum (Evangelium secundum Marcum 13, 16)