Talált 944 Eredmények: Erit

  • celebrabitisque sollemnitatem ejus septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis (Liber Leviticus 23, 41)

  • septimo autem anno sabbatum erit terræ requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis (Liber Leviticus 25, 4)

  • sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum jobeleum operabitur apud te (Liber Leviticus 25, 40)

  • dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros (Liber Leviticus 26, 6)

  • animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit (Liber Leviticus 27, 9)

  • et mutari non poterit id est nec melius malo nec pejus bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino (Liber Leviticus 27, 10)

  • quia cum jobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum (Liber Leviticus 27, 21)

  • omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino (Liber Leviticus 27, 28)

  • in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur (Liber Numeri 2, 10)

  • princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel (Liber Numeri 3, 30)

  • princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiæ sanctuarii (Liber Numeri 3, 32)

  • super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cujus pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quæ in sanctuario sunt (Liber Numeri 4, 16)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina