Talált 944 Eredmények: Erit

  • ponetque manus super caput hostiæ et acceptabilis erit atque in expiationem ejus proficiens (Liber Leviticus 1, 4)

  • anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit ejus oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus (Liber Leviticus 2, 1)

  • quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum ejus sanctum sanctorum de oblationibus Domini (Liber Leviticus 2, 3)

  • quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum ejus sanctum sanctorum de oblationibus Domini (Liber Leviticus 2, 10)

  • adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit (Liber Leviticus 3, 16)

  • sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus (Liber Leviticus 4, 20)

  • præcipe Aaron et filiis ejus hæc est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit (Liber Leviticus 6, 9)

  • ideo autem non fermentabitur quia pars ejus in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto (Liber Leviticus 6, 17)

  • sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiæ lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit (Liber Leviticus 7, 7)

  • et omne sacrificium similæ quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine præparatur ejus erit sacerdotis a quo offertur (Liber Leviticus 7, 9)

  • ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem (Liber Leviticus 7, 14)

  • si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminarit prævaricationis rea erit (Liber Leviticus 7, 18)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina