Talált 363 Eredmények: Esau et Jacob

  • redemit enim Dominus Jacob et liberavit eum de manu potentioris (Liber Ieremiae 31, 11)

  • equidem et semen Jacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine ejus principes seminis Abraham et Isaac et Jacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis (Liber Ieremiae 33, 26)

  • et tu ne timeas serve meus Jacob et ne paveas Israël quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suæ et revertetur Jacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum (Liber Ieremiae 46, 27)

  • et tu noli timere serve meus Jacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas ejeci te te vero non consumam sed castigabo te in judicio nec quasi innocenti parcam tibi (Liber Ieremiae 46, 28)

  • fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis ejus (Liber Ieremiae 49, 8)

  • ego vero discoperui Esau revelavi abscondita ejus et celari non poterit vastatum est semen ejus et fratres ejus et vicini ejus et non erit (Liber Ieremiae 49, 10)

  • non sicut hæc pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israël sceptrum hereditatis ejus Dominus exercituum nomen ejus (Liber Ieremiae 51, 19)

  • FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos (Lamentationes 1, 17)

  • BETH præcipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Jacob destruxit in furore suo munitiones virginis Juda dejecit in terram polluit regnum et principes ejus (Lamentationes 2, 2)

  • GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israël avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro (Lamentationes 2, 3)

  • et revocabo illos in terram quam juravi patribus illorum Abraham et Isaac et Jacob et dominabuntur ejus et multiplicabo eos et non minorabuntur (Liber Baruch 2, 34)

  • hic adinvenit omnem viam disciplinæ et tradidit illam Jacob puero suo et Israël dilecto suo (Liber Baruch 3, 37)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina