Talált 363 Eredmények: Esau et Jacob

  • egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Jacob (Liber Genesis 34, 6)

  • ecce filii ejus veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod fœdam rem esset operatus in Israël et violata filia Jacob rem inlicitam perpetrasset (Liber Genesis 34, 7)

  • responderunt filii Jacob Sychem et patri ejus in dolo sævientes ob stuprum sororis (Liber Genesis 34, 13)

  • et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Jacob filii Symeon et Levi fratres Dinæ gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis (Liber Genesis 34, 25)

  • quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Jacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri (Liber Genesis 34, 27)

  • quibus patratis audacter Jacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terræ hujus nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea (Liber Genesis 34, 30)

  • interea locutus est Deus ad Jacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum (Liber Genesis 35, 1)

  • Jacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra (Liber Genesis 35, 2)

  • venit igitur Jacob Luzam quæ est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo (Liber Genesis 35, 6)

  • apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriæ benedixitque ei (Liber Genesis 35, 9)

  • dicens non vocaberis ultra Jacob sed Israël erit nomen tuum et appellavit eum Israël (Liber Genesis 35, 10)

  • erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus hic est titulus monumenti Raël usque in præsentem diem (Liber Genesis 35, 20)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina