Talált 36 Eredmények: Esebon

  • misit itaque Israël nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium (Liber Iudicum 11, 19)

  • quando habitavit in Esebon et viculis ejus et in Arœr et villis illius vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis (Liber Iudicum 11, 26)

  • et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basan (Liber Nehemiae 9, 22)

  • denique Chananeum regem et Jebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt (Liber Iudith 5, 20)

  • collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinæ in Esebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quæ respicit contra Damascum (Canticum Canticorum 7, 4)

  • clamavit Esebon et Eleale usque Jasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima ejus ululabit sibi (Liber Isaiae 15, 4)

  • quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines ejus relictæ sunt transierunt mare (Liber Isaiae 16, 8)

  • super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit (Liber Isaiae 16, 9)

  • non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius (Liber Ieremiae 48, 2)

  • de clamore Esebon usque Eleale et Jæsa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquæ quoque Namrim pessimæ erunt (Liber Ieremiae 48, 34)

  • in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus (Liber Ieremiae 48, 45)

  • ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiæ Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes ejus et principes ejus simul (Liber Ieremiae 49, 3)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina