Talált 262 Eredmények: Evangelium: tempus

  • mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia (Actus Apostolorum 19, 22)

  • qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim (Actus Apostolorum 20, 18)

  • sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Jesu testificari evangelium gratiæ Dei (Actus Apostolorum 20, 24)

  • Paulus servus Christi Jesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei (Epistula ad Romanos 1, 1)

  • non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Judæo primum et Græco (Epistula ad Romanos 1, 16)

  • in die cum judicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Jesum Christum (Epistula ad Romanos 2, 16)

  • ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est (Epistula ad Romanos 5, 6)

  • promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarræ filius (Epistula ad Romanos 9, 9)

  • secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres (Epistula ad Romanos 11, 28)

  • et hoc scientes tempus quia hora est jam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus (Epistula ad Romanos 13, 11)

  • ut sim minister Christi Jesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 15, 16)

  • in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi (Epistula ad Romanos 15, 19)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina