Talált 61 Eredmények: Foras

  • vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum (Liber Leviticus 16, 27)

  • cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut præceperat Dominus (Liber Numeri 15, 36)

  • ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum (Liber Deuteronomii 23, 24)

  • qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis judicavit Israël (Liber Iudicum 12, 9)

  • sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eam (Liber II Samuelis 13, 17)

  • quæ induta erat talari tunica hujuscemodi enim filiæ regis virgines vestibus utebantur ejecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam (Liber II Samuelis 13, 18)

  • et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et projecit super sepulchrum vulgi (Liber II Regum 23, 6)

  • sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitæ et asportaverunt ad torrentem Cedron foras (Liber II Paralipomenon 29, 16)

  • et malum mihi visum est valde et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazofilacio (Liber Nehemiae 13, 8)

  • et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum (Liber Iudith 12, 5)

  • dixitque Judith puellæ suæ ut staret foras ante cubiculum et observaret (Liber Iudith 13, 5)

  • et ingressus tabernaculum Judith non invenit eam et exilivit foras ad populum (Liber Iudith 14, 15)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina