Talált 356 Eredmények: Fuerit

  • si oblatio tua fuerit de sartagine similæ conspersæ oleo et absque fermento (Liber Leviticus 2, 5)

  • quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino (Liber Leviticus 3, 1)

  • si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt (Liber Leviticus 3, 6)

  • si capra fuerit ejus oblatio et obtulerit eam Domino (Liber Leviticus 3, 12)

  • si peccaverit anima et audierit vocem jurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam (Liber Leviticus 5, 1)

  • anima quæ tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiæ suæ rea est et deliquit (Liber Leviticus 5, 2)

  • et asperget de sanguine ejus parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum ejus quia pro peccato est (Liber Leviticus 5, 9)

  • quicquid tetigerit carnes ejus sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto (Liber Leviticus 6, 27)

  • vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas æneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua (Liber Leviticus 6, 28)

  • sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron æqua mensura per singulos dividetur (Liber Leviticus 7, 10)

  • si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas (Liber Leviticus 7, 12)

  • caro quæ aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea (Liber Leviticus 7, 19)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina