Talált 359 Eredmények: Holy Bible: Sacerdotes sacra vestimenta sua

  • quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israël (Liber II Regum 5, 8)

  • dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et cœgit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo (Liber II Regum 5, 23)

  • quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus (Liber II Regum 6, 30)

  • percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Hiezraël et universos optimates ejus et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquiæ (Liber II Regum 10, 11)

  • nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos ejus et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal (Liber II Regum 10, 19)

  • dixitque his qui erant super vestes proferte vestimenta universis servis Baal et protulerunt eis vestes (Liber II Regum 10, 22)

  • vidit regem stantem super tribunal juxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terræ lætantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio (Liber II Regum 11, 14)

  • dixitque Joas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quæ inlata fuerit in templum Domini a prætereuntibus quæ offertur pro pretio animæ et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini (Liber II Regum 12, 4)

  • accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione (Liber II Regum 12, 5)

  • igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Joas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi (Liber II Regum 12, 6)

  • vocavitque rex Joas Jojada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam (Liber II Regum 12, 7)

  • prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo et instaurare sarta tecta domus (Liber II Regum 12, 8)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina