Talált 176 Eredmények: Inde
Jesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes (Evangelium secundum Matthaeum 12, 15)
et factum est cum consummasset Jesus parabolas istas transiit inde (Evangelium secundum Matthaeum 13, 53)
quod cum audisset Jesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbæ secutæ sunt eum pedestres de civitatibus (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)
et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis (Evangelium secundum Matthaeum 15, 21)
et cum transisset inde Jesus venit secus mare Galilææ et ascendens in montem sedebat ibi (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)
et cum inposuisset eis manus abiit inde (Evangelium secundum Matthaeum 19, 15)
et progressus inde pusillum vidit Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus et ipsos in navi conponentes retia (Evangelium secundum Marcum 1, 19)
et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui (Evangelium secundum Marcum 6, 1)
et dicebat eis quocumque introjeritis in domum illic manete donec exeatis inde (Evangelium secundum Marcum 6, 10)
et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis (Evangelium secundum Marcum 6, 11)
et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere (Evangelium secundum Marcum 7, 24)
et inde profecti prætergrediebantur Galilæam nec volebat quemquam scire (Evangelium secundum Marcum 9, 29)