Talált 2621 Eredmények: Levitarumque generationis Levi filii Aaron Hierusalem et Levitarum servientibus Levi tribum templum cantores

  • ecce filii ejus veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod fœdam rem esset operatus in Israël et violata filia Jacob rem inlicitam perpetrasset (Liber Genesis 34, 7)

  • locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiæ vestræ date eam illi uxorem (Liber Genesis 34, 8)

  • responderunt filii Jacob Sychem et patri ejus in dolo sævientes ob stuprum sororis (Liber Genesis 34, 13)

  • et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Jacob filii Symeon et Levi fratres Dinæ gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis (Liber Genesis 34, 25)

  • quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Jacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri (Liber Genesis 34, 27)

  • quibus patratis audacter Jacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terræ hujus nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea (Liber Genesis 34, 30)

  • egrediente autem anima præ dolore et inminente jam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexteræ (Liber Genesis 35, 18)

  • cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Jacob duodecim (Liber Genesis 35, 22)

  • filii Liæ primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Judas et Isachar et Zabulon (Liber Genesis 35, 23)

  • filii Raël Joseph et Beniamin (Liber Genesis 35, 24)

  • filii Balæ ancillæ Rahelis Dan et Nepthalim (Liber Genesis 35, 25)

  • filii Zelphæ ancillæ Liæ Gad et Aser hii filii Jacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriæ (Liber Genesis 35, 26)


“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina