Talált 2001 Eredmények: Lia

  • alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum (Epistula II ad Corinthios 11, 8)

  • invidiæ homicidia ebrietates comesationes et his similia quæ prædico vobis sicut prædixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Epistula ad Galatas 5, 21)

  • quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiæ in cælestibus (Epistula ad Ephesios 6, 12)

  • humiliavit semet ipsum factus obœdiens usque ad mortem mortem autem crucis (Epistula ad Philippenses 2, 8)

  • de cetero fratres quæcumque sunt vera quæcumque pudica quæcumque justa quæcumque sancta quæcumque amabilia quæcumque bonæ famæ si qua virtus si qua laus hæc cogitate (Epistula ad Philippenses 4, 8)

  • scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati (Epistula ad Philippenses 4, 12)

  • quia in ipso condita sunt universa in cælis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Epistula ad Colossenses 1, 16)

  • et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis ejus sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt (Epistula ad Colossenses 1, 20)

  • nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso (Epistula ad Colossenses 1, 22)

  • in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi (Epistula ad Colossenses 2, 11)

  • expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso (Epistula ad Colossenses 2, 15)

  • nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus (Epistula ad Colossenses 3, 9)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina