Talált 2001 Eredmények: Lia

  • auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Joseph et gavisus est Pharao atque omnis familia ejus (Liber Genesis 45, 16)

  • hii filii Liæ quos genuit in Mesopotamiam Syriæ cum Dina filia sua omnes animæ filiorum ejus et filiarum triginta tres (Liber Genesis 46, 15)

  • natique sunt Joseph filii in terra Ægypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim (Liber Genesis 46, 20)

  • cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Joseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Ægypto (Liber Genesis 47, 29)

  • Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus Israël (Liber Genesis 49, 16)

  • Gad accinctus prœliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum (Liber Genesis 49, 19)

  • Beniamin lupus rapax mane comedet prædam et vespere dividet spolia (Liber Genesis 49, 27)

  • ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem ejus ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita jacet (Liber Genesis 49, 31)

  • et expleto planctus tempore locutus est Joseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis (Liber Genesis 50, 4)

  • eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar (Liber Genesis 50, 5)

  • ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei quæ cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam (Liber Exodus 2, 5)

  • ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiæ Pharaonis (Liber Exodus 2, 9)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina