Talált 636 Eredmények: Manu

  • si autem non exieris ad principes regis Babylonis tradetur civitas hæc in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorum (Liber Ieremiae 38, 18)

  • et omnes uxores tuæ et filii tui educentur ad Chaldeos et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris et civitatem hanc conburet igni (Liber Ieremiae 38, 23)

  • venerunt viri de Sychem et de Silo et de Samaria octoginta viri rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et tus habebant in manu ut offerrent in domo Domini (Liber Ieremiae 41, 5)

  • nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu ejus (Liber Ieremiae 42, 11)

  • sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris judæis (Liber Ieremiae 43, 9)

  • hæc dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem Ægypti in manu inimicorum ejus et in manu quærentium animam illius sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quærentis animam ejus (Liber Ieremiae 44, 30)

  • confusa est filia Ægypti et tradita in manu populi aquilonis (Liber Ieremiae 46, 24)

  • et dabo eos in manu quærentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum ejus et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus (Liber Ieremiae 46, 26)

  • verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiæ prophetæ (Liber Ieremiae 50, 1)

  • calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino ejus biberunt gentes et ideo commotæ sunt (Liber Ieremiae 51, 7)

  • ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suæ et prævaricationis omnium desiderabilium suorum quæ habuerat a diebus antiquis cum caderet populus ejus in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus (Lamentationes 1, 7)

  • NUN vigilavit jugum iniquitatum mearum in manu ejus convolutæ sunt et inpositæ collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere (Lamentationes 1, 14)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina