Talált 25 Eredmények: Membra
nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit (Epistula I ad Corinthios 6, 15)
an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri (Epistula I ad Corinthios 6, 19)
sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit (Epistula I ad Corinthios 12, 18)
nunc autem multa quidem membra unum autem corpus (Epistula I ad Corinthios 12, 20)
sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt (Epistula I ad Corinthios 12, 22)
et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quæ inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent (Epistula I ad Corinthios 12, 23)
ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra (Epistula I ad Corinthios 12, 25)
et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra (Epistula I ad Corinthios 12, 26)
vos autem estis corpus Christi et membra de membro (Epistula I ad Corinthios 12, 27)
propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra (Epistula ad Ephesios 4, 25)
quia membra sumus corporis ejus de carne ejus et de ossibus ejus (Epistula ad Ephesios 5, 30)