Talált 86 Eredmények: Micheam Ahab et Iospha

  • erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad majores natu et ad nutricios Ahab dicens (Liber II Regum 10, 1)

  • videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliæ (Liber II Regum 10, 10)

  • percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Hiezraël et universos optimates ejus et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquiæ (Liber II Regum 10, 11)

  • duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum juxta verbum Domini quod locutus est per Heliam (Liber II Regum 10, 17)

  • congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius (Liber II Regum 10, 18)

  • dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël (Liber II Regum 10, 30)

  • conversusque est et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israël et adoravit omnem militiam cæli et coluit eam (Liber II Regum 21, 3)

  • et extendam super Hierusalem funiculum Samariæ et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulæ delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem ejus (Liber II Regum 21, 13)

  • tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanaël et Micheam ut docerent in civitatibus Juda (Liber II Paralipomenon 17, 7)

  • fuit ergo Josaphat dives et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab (Liber II Paralipomenon 18, 1)

  • descenditque post annos ad eum in Samariam ad cujus adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad (Liber II Paralipomenon 18, 2)

  • dixitque Ahab rex Israël ad Josaphat regem Juda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello (Liber II Paralipomenon 18, 3)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina