Talált 148 Eredmények: Moab et luctus

  • namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus (Liber II Paralipomenon 20, 23)

  • et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon (Liber Iudith 5, 2)

  • sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in præcipitio constituti (Liber Iudith 7, 8)

  • quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istæ dies epularum atque lætitiæ et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur (Liber Esther 9, 22)

  • Moab olla spei meæ in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenæ subditi sunt (Liber Psalmorum 59, 10)

  • tabernacula Idumeorum et Ismahelitæ Moab et Aggareni (Liber Psalmorum 82, 7)

  • Moab lebes spei meæ in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenæ amici facti sunt (Liber Psalmorum 107, 10)

  • risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat (Liber Proverbiorum 14, 13)

  • melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiæ et quos rogantes projecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur (Liber Sapientiae 19, 3)

  • luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum (Liber Ecclesiasticus 22, 13)

  • dolor cordis et luctus mulier zelotypa (Liber Ecclesiasticus 26, 8)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina