Talált 109 Eredmények: Morte

  • si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus (Liber Numeri 16, 29)

  • quis dinumerare possit pulverem Jacob et nosse numerum stirpis Israël moriatur anima mea morte justorum et fiant novissima mea horum similia (Liber Numeri 23, 10)

  • quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo (Liber Deuteronomii 21, 22)

  • et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quæ eorum sunt et eruatis animas nostras de morte (Liber Iosue 2, 13)

  • et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum (Liber Iudicum 13, 22)

  • et ait Saul hæc faciat mihi Deus et hæc addat quia morte morieris Jonathan (Liber I Samuelis 14, 44)

  • dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui (Liber I Samuelis 22, 16)

  • Saul et Jonathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores (Liber II Samuelis 1, 23)

  • verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur (Liber II Samuelis 12, 14)

  • et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus (Liber II Samuelis 15, 21)

  • at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis audita morte ejus reversus est de Ægypto (Liber I Regum 12, 2)

  • qui ait ad eum hæc dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima ejus et populus tuus pro populo ejus (Liber I Regum 20, 42)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina