Talált 221 Eredmények: Omnium

  • omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël veniat ergo in parte hereditatis Israël sicut præcepi tibi (Liber Iosue 13, 6)

  • et liberavi de manu Ægyptiorum et omnium inimicorum qui adfligebant vos ejecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum (Liber Iudicum 6, 9)

  • nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum (Liber Iudicum 8, 34)

  • dixeruntque principes Galaad ad Jepthæ ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad (Liber Iudicum 11, 8)

  • et ait ad filios Israël hæc dicit Dominus Deus Israël ego eduxi Israël de Ægypto et erui vos de manu Ægyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos (Liber I Samuelis 10, 18)

  • et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum fœdus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israël (Liber I Samuelis 11, 2)

  • et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset Dœc Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris tui (Liber I Samuelis 22, 22)

  • nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthim et omnium inimicorum ejus (Liber II Samuelis 3, 18)

  • et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei (Liber II Samuelis 14, 16)

  • apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium domine mi rex judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te (Liber II Samuelis 18, 31)

  • ingressus ergo Joab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum (Liber II Samuelis 19, 5)

  • et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui (Liber II Samuelis 19, 14)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina