Talált 112 Eredmények: Operibus

  • quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum jacientes fundamentum pænitentiæ ab operibus mortuis et fidei ad Deum (Epistula ad Hebraeos 6, 1)

  • quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi (Epistula ad Hebraeos 9, 14)

  • sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam (Epistula Iacobi 2, 18)

  • vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est (Epistula Iacobi 2, 20)

  • Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est offerens Isaac filium suum super altare (Epistula Iacobi 2, 21)

  • vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est (Epistula Iacobi 2, 22)

  • videtis quoniam ex operibus justificatur homo et non ex fide tantum (Epistula Iacobi 2, 24)

  • similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus justificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens (Epistula Iacobi 2, 25)

  • sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est (Epistula Iacobi 2, 26)

  • conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis (Epistula I Petri 2, 12)

  • aspectu enim et auditu justus erat habitans apud eos qui diem de die animam justam iniquis operibus cruciabant (Epistula II Petri 2, 8)

  • qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis (Epistula II Ioannis 1, 11)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina