Talált 1098 Eredmények: Peccatum David

  • de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem (Epistula ad Romanos 1, 3)

  • sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operibus (Epistula ad Romanos 4, 6)

  • beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum (Epistula ad Romanos 4, 8)

  • propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt (Epistula ad Romanos 5, 12)

  • usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est (Epistula ad Romanos 5, 13)

  • ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam per Jesum Christum Dominum nostrum (Epistula ad Romanos 5, 21)

  • non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obœdiatis concupiscentiis ejus (Epistula ad Romanos 6, 12)

  • peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia (Epistula ad Romanos 6, 14)

  • quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces (Epistula ad Romanos 7, 7)

  • occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat (Epistula ad Romanos 7, 8)

  • ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit (Epistula ad Romanos 7, 9)

  • nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit (Epistula ad Romanos 7, 11)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina