Talált 175 Eredmények: Postquam

  • postquam autem convaluerunt filii Israël subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos (Liber Iosue 17, 13)

  • evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Josue jam longevo et persenilis ætatis (Liber Iosue 23, 1)

  • ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt juretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos (Liber Iosue 23, 7)

  • si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis convertet se et adfliget vos atque subvertet postquam vobis præstiterit bona (Liber Iosue 24, 20)

  • postquam autem confortatus est Israël fecit eos tributarios et delere noluit (Liber Iudicum 1, 28)

  • postquam autem mortuus esset judex revertebantur et multo majora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant (Liber Iudicum 2, 19)

  • postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israël et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal fœdus ut esset eis in deum (Liber Iudicum 8, 33)

  • habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui postquam creverant ejecerunt Jepthæ dicentes heres in domo patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus es (Liber Iudicum 11, 2)

  • introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis præbuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium (Liber Iudicum 19, 21)

  • signum autem dederant filii Israël his quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent (Liber Iudicum 20, 38)

  • postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quæram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi (Liber Ruth 3, 1)

  • surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini (Liber I Samuelis 1, 9)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina