Talált 96 Eredmények: Prius
et audivit Jonathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum (Liber I Maccabaeorum 12, 24)
utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur (Liber II Maccabaeorum 1, 22)
templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis præstaturum (Liber II Maccabaeorum 9, 16)
Timotheus qui prius a Judæis fuerat superatus convocato exercitu peregrinæ multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Judæam capturus (Liber II Maccabaeorum 10, 24)
ut Judæi utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quæ per ignorantiam gesta sunt (Liber II Maccabaeorum 11, 31)
et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum quæ fecerant prius promptiores eos constituit (Liber II Maccabaeorum 15, 9)
qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum (Liber Proverbiorum 18, 13)
si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia (Liber Ecclesiastes 10, 10)
a consiliario serva animam tuam prius scito quæ sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit (Liber Ecclesiasticus 37, 9)
et restituam judices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post hæc vocaberis civitas justi urbs fidelis (Liber Isaiae 1, 26)
et quæ erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci (Liber Isaiae 35, 7)
inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te (Prophetia Ezechielis 24, 13)