Talált 74 Eredmények: Quippe

  • a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum (Liber Ieremiae 6, 13)

  • si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 33)

  • SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere jurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis (Lamentationes 4, 15)

  • domus autem Israël nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israël adtrita fronte est et duro corde (Prophetia Ezechielis 3, 7)

  • tollam quippe vos de gentibus et congregabo de universis terris et adducam vos in terram vestram (Prophetia Ezechielis 36, 24)

  • Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia perpetrata quippe est definitio. (Prophetia Danielis 11, 36)

  • Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario æstus quippe erat (Prophetia Danielis 13, 15)

  • Emath quoque in terminis ejus et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde (Prophetia Zachariae 9, 2)

  • amen quippe dico vobis donec transeat cælum et terra jota unum aut unus apex non præteribit a lege donec omnia fiant (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)

  • amen quippe dico vobis quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis et non viderunt et audire quæ auditis et non audierunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 17)

  • dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis (Evangelium secundum Matthaeum 17, 19)

  • et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde (Evangelium secundum Marcum 16, 4)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina