Talált 292 Eredmények: Salomon sapientia
in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum (Liber Ecclesiasticus 9, 24)
sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet (Liber Ecclesiasticus 11, 1)
noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris (Liber Ecclesiasticus 13, 11)
beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in justitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei (Liber Ecclesiasticus 14, 22)
quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiæ enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi (Liber Ecclesiasticus 15, 10)
quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione (Liber Ecclesiasticus 15, 19)
et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis (Liber Ecclesiasticus 19, 18)
et non est sapientia nequitiæ disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia (Liber Ecclesiasticus 19, 19)
est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia (Liber Ecclesiasticus 19, 20)
melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi (Liber Ecclesiasticus 19, 21)
sapientia absconsa et thesaurus invisus quæ utilitas in utrisque (Liber Ecclesiasticus 20, 32)
consummatio timoris Dei sapientia et sensus (Liber Ecclesiasticus 21, 13)