Talált 39 Eredmények: Seir

  • profectique inde venimus in solitudinem quæ ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore (Liber Deuteronomii 2, 1)

  • et populo præcipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos (Liber Deuteronomii 2, 4)

  • videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir (Liber Deuteronomii 2, 5)

  • cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab (Liber Deuteronomii 2, 8)

  • in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israël in terra possessionis suæ quam dedit ei Dominus (Liber Deuteronomii 2, 12)

  • sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in præsens (Liber Deuteronomii 2, 22)

  • sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitæ qui morantur in Ar donec veniamus ad Jordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis (Liber Deuteronomii 2, 29)

  • et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera ejus ignea lex (Liber Deuteronomii 33, 2)

  • et partem montis quæ ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit (Liber Iosue 11, 17)

  • hii sunt reges terræ quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cujus pars ascendit in Seir tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël singulis partes suas (Liber Iosue 12, 7)

  • et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna (Liber Iosue 15, 10)

  • et dedi ei Isaac illique rursum dedi Jacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum (Liber Iosue 24, 4)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina