Talált 118 Eredmények: Sive
et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra (Epistula I ad Corinthios 12, 26)
caritas numquam excidit sive prophetiæ evacuabuntur sive linguæ cessabunt sive scientia destruetur (Epistula I ad Corinthios 13, 8)
tamen quæ sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur (Epistula I ad Corinthios 14, 7)
sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
sive enim ego sive illi sic prædicamus et sic credidistis (Epistula I ad Corinthios 15, 11)
sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quæ operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur (Epistula II ad Corinthios 1, 6)
et ideo contendimus sive absentes sive præsentes placere illi (Epistula II ad Corinthios 5, 9)
omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis (Epistula II ad Corinthios 5, 13)
sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriæ Christi (Epistula II ad Corinthios 8, 23)
scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum ejusmodi usque ad tertium cælum (Epistula II ad Corinthios 12, 2)
et scio hujusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit (Epistula II ad Corinthios 12, 3)