Talált 54 Eredmények: Spolia

  • arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiæ initium stillans in eos (Liber II Maccabaeorum 8, 27)

  • post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere (Liber II Maccabaeorum 8, 28)

  • et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt (Liber II Maccabaeorum 8, 31)

  • melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis (Liber Proverbiorum 16, 19)

  • inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo justi tulerunt spolia impiorum (Liber Sapientiae 10, 19)

  • et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito prædare (Liber Isaiae 8, 1)

  • et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen ejus Adcelera spolia detrahere Festina prædari (Liber Isaiae 8, 3)

  • quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariæ coram rege Assyriorum (Liber Isaiae 8, 4)

  • multiplicasti gentem non magnificasti lætitiam lætabuntur coram te sicut lætantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia (Liber Isaiae 9, 3)

  • ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat prædam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum (Liber Isaiae 10, 6)

  • et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossæ plenæ fuerint de eo (Liber Isaiae 33, 4)

  • laxati sunt funiculi tui sed non prævalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia prædarum multarum claudi diripient rapinam (Liber Isaiae 33, 23)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina