Talált 90 Eredmények: Turba
et adhuc eo loquente venit Judas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus (Evangelium secundum Marcum 14, 43)
et cum ascendisset turba cœpit rogare sicut semper faciebat illis (Evangelium secundum Marcum 15, 8)
et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Jesum (Evangelium secundum Lucam 5, 19)
et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes (Evangelium secundum Lucam 5, 29)
et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum ejus et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa et Hierusalem et maritimæ Tyri et Sidonis (Evangelium secundum Lucam 6, 17)
et omnis turba quærebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes (Evangelium secundum Lucam 6, 19)
et factum est deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim et ibant cum illo discipuli ejus et turba copiosa (Evangelium secundum Lucam 7, 11)
cum autem adpropinquaret portæ civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suæ et hæc vidua erat et turba civitatis multa cum illa (Evangelium secundum Lucam 7, 12)
cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem (Evangelium secundum Lucam 8, 4)
venerunt autem ad illum mater et fratres ejus et non poterant adire ad eum præ turba (Evangelium secundum Lucam 8, 19)
factum est autem cum redisset Jesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum (Evangelium secundum Lucam 8, 40)
factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa (Evangelium secundum Lucam 9, 37)