Talált 166 Eredmények: Vita Gedeon

  • et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem (Liber Isaiae 4, 3)

  • generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum præcisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me (Liber Isaiae 38, 12)

  • Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me (Liber Isaiae 38, 16)

  • SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me (Lamentationes 3, 53)

  • et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniæ et pro vita Balthasar filii ejus ut sint dies ipsorum sicut dies cæli super terram (Liber Baruch 1, 11)

  • quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc in viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur et vir in iniquitate vitæ suæ non confortabitur (Prophetia Ezechielis 7, 13)

  • in præceptis meis ambulaverit et judicia mea custodierit ut faciat veritatem hic justus est vita vivet ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 18, 9)

  • a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit judicia mea fecerit in præceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet (Prophetia Ezechielis 18, 17)

  • et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est omnia præcepta mea custodivit et fecit illa vita vivet (Prophetia Ezechielis 18, 19)

  • si autem impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est et custodierit universa præcepta mea et fecerit judicium et justitiam vita vivet non morietur (Prophetia Ezechielis 18, 21)

  • considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur (Prophetia Ezechielis 18, 28)

  • etiam si dixero justo quod vita vivat et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur (Prophetia Ezechielis 33, 13)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina