Talált 120 Eredmények: aperta ostium

  • cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem (Actus Apostolorum 12, 6)

  • transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quæ ducit ad civitatem quæ ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo (Actus Apostolorum 12, 10)

  • pulsante autem eo ostium januæ processit puella ad audiendum nomine Rhode (Actus Apostolorum 12, 13)

  • cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei (Actus Apostolorum 14, 26)

  • subito vero terræmotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt (Actus Apostolorum 16, 26)

  • ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi (Epistula I ad Corinthios 16, 9)

  • cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino (Epistula II ad Corinthios 2, 12)

  • orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum (Epistula ad Colossenses 4, 3)

  • et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus ad quem nobis sermo (Epistula ad Hebraeos 4, 13)

  • scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum (Apocalypsis Ioannis 3, 8)

  • ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit januam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum (Apocalypsis Ioannis 3, 20)

  • post hæc vidi et ecce ostium apertum in cælo et vox prima quam audivi tamquam tubæ loquentis mecum dicens ascende huc et ostendam tibi quæ oportet fieri post hæc (Apocalypsis Ioannis 4, 1)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina