Talált 476 Eredmények: audire verba

  • statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa (Liber I Samuelis 28, 20)

  • qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asaël et mortuus erat subsistebant (Liber II Samuelis 2, 23)

  • quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Juda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos ejus et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie (Liber II Samuelis 3, 8)

  • secundum omnia verba hæc et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David (Liber II Samuelis 7, 17)

  • nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona hæc (Liber II Samuelis 7, 28)

  • misit itaque Joab et nuntiavit David omnia verba prœlii (Liber II Samuelis 11, 18)

  • quæ respondit ei majus est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam (Liber II Samuelis 13, 16)

  • cum autem audisset rex David verba hæc contristatus est valde (Liber II Samuelis 13, 21)

  • et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones hujuscemodi posuit autem Joab verba in ore ejus (Liber II Samuelis 14, 3)

  • et ait rex numquid manus Joab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animæ tuæ domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex servus enim tuus Joab ipse præcepit mihi et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc (Liber II Samuelis 14, 19)

  • octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi (Liber II Samuelis 19, 35)

  • locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul (Liber II Samuelis 22, 1)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina