Talált 143 Eredmények: circuitu

  • et venient de civitate Juda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum Domini (Liber Ieremiae 17, 26)

  • audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et prævaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo (Liber Ieremiae 20, 10)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis hujus (Liber Ieremiae 21, 4)

  • et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 21, 14)

  • ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores ejus et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 25, 9)

  • agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Juda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 32, 44)

  • in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Juda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus (Liber Ieremiae 33, 13)

  • consolamini eum omnes qui estis in circuitu ejus et universi qui scitis nomen ejus dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus (Liber Ieremiae 48, 17)

  • quomodo victa est et ululaverunt quomodo dejecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo (Liber Ieremiae 48, 39)

  • ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem (Liber Ieremiae 49, 5)

  • tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu (Liber Ieremiae 49, 29)

  • et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 50, 32)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina