Talált 33 Eredmények: deserti

  • Moses autem pascebat oves Jethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb (Liber Exodus 3, 1)

  • sed circumduxit per viam deserti quæ est juxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 13, 18)

  • quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hæ sunt aquæ Contradictionis in Cades deserti Sin (Liber Numeri 27, 14)

  • et planitiem solitudinis atque Jordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem (Liber Deuteronomii 3, 17)

  • quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israël (Liber Deuteronomii 32, 51)

  • et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethesimoth et ab australi parte quæ subiacent Asedothphasga (Liber Iosue 12, 3)

  • quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti (Liber Iudicum 8, 7)

  • tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth (Liber Iudicum 8, 16)

  • et ad viam deserti ire cœperunt illuc quoque eos adversariis persequentibus sed et hii qui urbem succenderant occurrerunt eis (Liber Iudicum 20, 42)

  • ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ in colle Achilæ quæ est ad dexteram deserti (Liber I Samuelis 23, 19)

  • persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquæductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon (Liber II Samuelis 2, 24)

  • cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite ejus abierunt per viam deserti tota nocte (Liber II Samuelis 4, 7)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina