Talált 40 Eredmények: divitias

  • egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat (Liber Proverbiorum 10, 4)

  • mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias (Liber Proverbiorum 11, 16)

  • quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit (Liber Proverbiorum 17, 16)

  • qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit (Liber Proverbiorum 22, 16)

  • qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas (Liber Proverbiorum 28, 8)

  • vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria (Liber Proverbiorum 30, 8)

  • res multæ filiæ congregaverunt divitias tu supergressa es universas (Liber Proverbiorum 31, 29)

  • avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas (Liber Ecclesiastes 5, 9)

  • ubi multæ sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis (Liber Ecclesiastes 5, 10)

  • et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et lætetur de labore suo hoc est donum Dei (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animæ ejus ex omnibus quæ desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est (Liber Ecclesiastes 6, 2)

  • verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus (Liber Ecclesiastes 9, 11)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina