Talált 188 Eredmények: dixi

  • qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitæ et dixi ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea et ille ait non do tibi vineam meam (Liber I Regum 21, 6)

  • dixit ergo rex Israël ad Josaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum (Liber I Regum 22, 18)

  • et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire (Liber II Regum 2, 18)

  • quæ dixit illi numquid petivi filium a domino meo numquid non dixi tibi ne inludas me (Liber II Regum 4, 28)

  • dixit itaque Dominus etiam Judam auferam a facie mea sicut abstuli Israël et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi (Liber II Regum 23, 27)

  • manens cum omni Israël numquid locutus sum saltim uni judicum Israël quibus præceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non ædificastis mihi domum cedrinam (Liber I Paralipomenon 17, 6)

  • et ait rex Israël ad Josaphat nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quæ mala sunt (Liber II Paralipomenon 18, 17)

  • et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum (Liber Esdrae 8, 28)

  • et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in cælum (Liber Esdrae 9, 6)

  • et dixi quæso Domine Deus cæli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua (Liber Nehemiae 1, 5)

  • et dixi regi rex in æternum vive quare non mæreat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portæ ejus conbustæ sunt igni (Liber Nehemiae 2, 3)

  • et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Judæam ad civitatem sepulchri patris mei et ædificabo eam (Liber Nehemiae 2, 5)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina