Talált 1359 Eredmények: dixit
et dixit ei vade lava in natatoria Siloæ quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns (Evangelium secundum Ioannem 9, 7)
respondit ille homo qui dicitur Jesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloæ et lava et abii et lavi et vidi (Evangelium secundum Ioannem 9, 11)
iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video (Evangelium secundum Ioannem 9, 15)
dicunt ergo cæco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est (Evangelium secundum Ioannem 9, 17)
dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia cæcus cum essem modo video (Evangelium secundum Ioannem 9, 25)
respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos (Evangelium secundum Ioannem 9, 30)
audivit Jesus quia ejecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei (Evangelium secundum Ioannem 9, 35)
respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum (Evangelium secundum Ioannem 9, 36)
et dixit ei Jesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est (Evangelium secundum Ioannem 9, 37)
dixit ei Jesus in judicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident cæci fiant (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)
dixit eis Jesus si cæci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
hoc proverbium dixit eis Jesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis (Evangelium secundum Ioannem 10, 6)