Talált 2365 Eredmények: et Iudices Israël: Vites Gedeon
ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus gentibus domum Israël sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super terram (Prophetia Amos 9, 9)
et convertam captivitatem populi mei Israël et ædificabunt civitates desertas et habitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum (Prophetia Amos 9, 14)
et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël omnia Chananeorum usque ad Saraptham et transmigratio Hierusalem quæ in Bosforo est possidebit civitates austri (Prophetia Abdiae 1, 20)
in scelere Jacob omne istud et in peccatis domus Israël quod scelus Jacob nonne Samaria et quæ excelsa Judæ nonne Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 5)
tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiæ Sion quia in te inventa sunt scelera Israël (Prophetia Michaeae 1, 13)
propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israël (Prophetia Michaeae 1, 14)
adhuc heredem adducam tibi quæ habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israël (Prophetia Michaeae 1, 15)
congregatione congregabo Jacob totum te in unum conducam reliquias Israël pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine hominum (Prophetia Michaeae 2, 12)
et dixi audite principes Jacob et duces domus Israël numquid non vestrum est scire judicium (Prophetia Michaeae 3, 1)
verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini judicio et virtute ut adnuntiem Jacob scelus suum et Israël peccatum suum (Prophetia Michaeae 3, 8)
audite hæc principes domus Jacob et judices domus Israël qui abominamini judicium et omnia recta pervertitis (Prophetia Michaeae 3, 9)
nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam judicis Israël (Prophetia Michaeae 5, 1)