Talált 43 Eredmények: et clamate de Gedeon

  • præceperat autem Josue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini (Liber Iosue 6, 10)

  • venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quæ erat in Ephra et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian (Liber Iudicum 6, 11)

  • dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos hæc omnia ubi sunt mirabilia ejus quæ narraverunt patres nostri atque dixerunt de Ægypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian (Liber Iudicum 6, 13)

  • ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinæ modio azymos panes carnesque ponens in canistro et jus carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei (Liber Iudicum 6, 19)

  • vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem (Liber Iudicum 6, 22)

  • ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in præsentem diem cum adhuc esset in Ephra quæ est familiæ Ezri (Liber Iudicum 6, 24)

  • adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut præceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit (Liber Iudicum 6, 27)

  • dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Joas fecit hæc omnia (Liber Iudicum 6, 29)

  • ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Joas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare ejus (Liber Iudicum 6, 32)

  • spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur (Liber Iudicum 6, 34)

  • dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israël sicut locutus es (Liber Iudicum 6, 36)

  • igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi (Liber Iudicum 7, 1)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina