Talált 153 Eredmények: falsum testimonium
multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiæ suæ dante signa et prodigia fieri per manus eorum (Actus Apostolorum 14, 3)
et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis (Actus Apostolorum 15, 8)
huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres (Actus Apostolorum 16, 2)
sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes majores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur (Actus Apostolorum 22, 5)
Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Judæis (Actus Apostolorum 22, 12)
et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me (Actus Apostolorum 22, 18)
præscientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi Pharisæus (Actus Apostolorum 26, 5)
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium (Epistula ad Romanos 2, 15)
ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei (Epistula ad Romanos 8, 16)
veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 9, 1)
testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent sed non secundum scientiam (Epistula ad Romanos 10, 2)
sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis (Epistula I ad Corinthios 1, 6)