Talált 209 Eredmények: fili

  • et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce (Prophetia Ezechielis 3, 3)

  • et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israël et loqueris verba mea ad eos (Prophetia Ezechielis 3, 4)

  • et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi (Prophetia Ezechielis 3, 10)

  • fili hominis speculatorem dedi te domui Israël et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me (Prophetia Ezechielis 3, 17)

  • et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum (Prophetia Ezechielis 3, 25)

  • et tu fili hominis sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Hierusalem (Prophetia Ezechielis 4, 1)

  • et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent (Prophetia Ezechielis 4, 16)

  • et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et adsumes tibi stateram ponderis et divides eos (Prophetia Ezechielis 5, 1)

  • fili hominis pone faciem tuam ad montes Israël et prophetabis ad eos (Prophetia Ezechielis 6, 2)

  • et tu fili hominis hæc dicit Dominus Deus terræ Israël finis venit finis super quattuor plagas terræ (Prophetia Ezechielis 7, 2)

  • et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis et levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab aquilone portæ altaris idolum zeli in ipso introitu (Prophetia Ezechielis 8, 5)

  • et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israël facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes majores (Prophetia Ezechielis 8, 6)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina