Talált 173 Eredmények: hostias in templo
Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie ejus omnis terra (Prophetia Habacuc 2, 20)
et nunc ponite corda vestra a die hac et supra antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini (Prophetia Aggaei 2, 16)
et coronæ erunt Helem et Tobiæ et Idajæ et Hen filio Sofoniæ memoriale in templo Domini (Prophetia Zachariae 6, 14)
et qui procul sunt venient et ædificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri (Prophetia Zachariae 6, 15)
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
dico autem vobis quia templo major est hic (Evangelium secundum Matthaeum 12, 6)
et intravit Jesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit (Evangelium secundum Matthaeum 21, 12)
et accesserunt ad eum cæci et claudi in templo et sanavit eos (Evangelium secundum Matthaeum 21, 14)
videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)
et qui juraverit in templo jurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso (Evangelium secundum Matthaeum 23, 21)
et egressus Jesus de templo ibat et accesserunt discipuli ejus ut ostenderent ei ædificationes templi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 1)
in illa hora dixit Jesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 55)